Книга Мистические культы Средневековья и Ренессанса - Владимир Ткаченко-Гильдебрандт
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Super LXXII articulo interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic fuit sibi iniunctum et sic audivit et vidit iniungi in capitulis in quibus fuit.
Super LXXIIII articulo et duobus sequentibus articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia unquam vidit vel audivit aliquam correctionem vel denuntiationem fieri de dictis erroribus, nec aliquem vidit recedere ab observantia predictorum errorum, licet facultatem habuissent recedendi.
Super LXXVII articulo et VIII sequentibus, interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic communiter audivit per fratres dicti ordinis, ab eo tempore quo fuit in ordine et citra et sic vidit observari et fieri in locis citramarinis in quibus ipse interfuit. Et dixit quod predicta fiebant ex constitutione dicti ordinis. Interrogatus si unquam vidit vel legit dictam constitutionem, respondit quod non.
Super LXXXXVI articulo interrogatus, respondit quod credit.
Super LXXXXVII articulo et VIII sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic vidit fieri reeeptores fratrum quos recipi vidit et quia ipse sic fuit receptus ; et quia sic audivit commmuniter dici et dicebatur in ordine quod generalis magister, visitatores, preceptores et alii maiores dicti ordinis iniungebant predicta et servari et fieri faciebant, et quod ipsim et etiam observabant et dogmatizabant. Et dixit etiam quod abus modus non fuerit observatus.
Super LXXXXVI qui incipit : item quod predictum receptionis modum, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus, de causa scientie, respondit quia sic audivit dici communiter a fratribus dicti ordinis.
Super LXXXXVII articulis interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo. Et boc scit pro eo quod ipsas elemosinas non vidit fieri in ordine, et si aliquando fiebant, dixit quod fiebant ad excusationem fratrum, et quod etiam non vidit in dicto ordine hospitalitatem servari.
Super LXXXXVIII et duobus sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse testis, quando ordinem intravit, sic fuit compulsus iurare et sic vidit induci et iurare supradictos fratres quos ad ordinem vidit recipi. Et quia in ordine tenebatur et fratres sic dicebant quod procurare utilitalem ordinis quibuscunque modis non esse peccatum, nec reputabant peccatum propter hoc etiam deierare.
Super CI et quinque articulis sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que in articulis continentur. Et hoc dixit se scire pro eo quod sic vidit servari et audivit in capitulis in quibus interfuit. Dixit tantum quod ipse non vidit poni excubiam super tectum, sed audivit dici quod ponebatur.
Super CVII articulo et uno sequenti interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, resspondit quia omnes fratres dicti ordinis communiter sic dicebant et credebant et ipse etiam sic credebat et sic audivit dici a dictis fratribus, ab eo tempore quo fuit in ordine et citra.
Super CVIIII et CX articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se nichel scire.
Super CXI articulo qui incipit : item quod predictos errores et cetera, respondit ita verum esse ut in articulis continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic vidit servari et audivit quod in ordine servabatur.
Super CXII et CXIII, respondit credere ita verum esse ut continetur in eis, pro eo quod sic vidit teneri per alios et servari, quod quicquid ipse magister statuebat debebat per totium ordinem servari.
Super CXIIII articulo interrogatus, respondit quod credit quod dicti pravi modi et errores tanto tempore duraverunt quod, non solum semel et bis, sed pluries de personis potuerint renovari.
Super CXV articulo et duobus sequentibus articulis interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit ut supra in LXXV articulo.
Super CXVIII articulo interrogatus, respondit se nichil aliud inde scire nisi quod audivit dici quod plures fratres, propter hoc, de dicto ordine exiverunt.
Super CXVIIII articulo, respondit se credere que in dicto articulo continetur, et hoc scit quia patet per effectum.
Super CXX et tribus sequentibus articulis interrogatus, respondit vera esse queque in dictis articulis continentur, de hiis que a se attestata sunt. Et hoc scit quia sunt publica inter fratres dicti ordinis.
Super CXXIIII et reliquis omnibus ultimis, respondit se nichil scire, nisi per auditum. Et dixit quod predicta non testatur odio vel timore, prece nec pretio, sed pro veritate tantum.
V. Die XVI octubris, X indictionis, in supradieto loco frater
Lanfranchus de Florenzuola, ordinis militie templi Ierosolimitani, testis iuratus veritatem dicere super articulis memoratis, die ultima mensis septembris decime indictionis constitutus in presentia suprascriptorum dominorum inquisitorum, et examinatus diligenter ab eis super articulis ipsis, post confessionem et depositionem de se et a se factam super articulis contra singulares personas, die sexta decima mensis ottubris ;
Super primo, secundo, tertio et quarto articulis interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse, in sui receptione, sic fuit inductus et monitus Christum abnegare per illum qui recepit cum. Et sic vidit abnegari per illos fratres quos vidit ad ordinem recipi, videlicet per fratreni Petrum de Castro Arquati qui una secum receptus fuit, per fratrem Guillelmum de Bobbio, magnum preceptorem balive Lombardie et Tuscie, iam sunt anni L et ultra, presentibus fratribus Johanne de la Campagna, Alberto de la Marotta et Valzutio de Papia ; et quia plures vidit recipi in ordine, videlicet fratres Johannem de Papia, qui fuit receptus in domo de Berzale (sic), tempore fratris Isuardi (sic), tenentis locum magni preceptoris in Lombardia, iam sunt L anni vel circa, et Guillelinum de Niza, qui fuit receptus cum eo et plures alios in ipsorum receptione moneri et induci Christum abnegare et ipsos, sic monitos et inductos, Christum abnegare, virginem Mariam et sanctos, et sic communiter observatur in receptionibus quorunicumque maxime quando receptiones fiunt in capitulis.
Super V, VI, VII et VIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se credere ita verum esse ut continetur in eis, pro eo quod in sui receptione, quando Christum abnegavit, extitit sibi dictum quod Christus non erat verus deus, et similiter etiam dici audivit illis fratribus quando ad ordinem fuere recepti.
Super nono decimo, XI, XII et XIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit quod ipse et supradicti fratres quos vidit recipi, in sui receptione fuerunt inducti spuere crucem et sic ipse spuit super eam et vidit supradictos fratres noviter receptos spuere super eam. Et dixit quod ordo ipse communiter observat in receptionibus fratrum et in eorum capitulis facere spuere crucem et abnegare Christum. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic vidit fieri et sic servari in pluribus capitulis provinciallibus in quibus fuit, videlicet in quodam capitulo facto Bononie, iam sunt XXXVI anni, in quo fuerunt circa quinquagenta fratres, et in quodam alio capitulo facto apud Cerrum (sic), diocesis Parmensis, et in pluribus aliis capitulis de quibus dixit in examinatione facta de ipso contra singulares personas super hijs eisdem seu consimilibus articulis.